Cum clarissimis collegis communicandum.
Cum die 26 Decembris circa horam
matutinam nonam hor-ridum gelu, majore
quam ante vi rigorem suum redintegravit, non incongruum esse duxi, ut
repeterem experimenta, in quae clarissimus collega Braun incidit, ac praemium
tulit suae indu-striae, cum primus fuerit, qui $ iura nostris in
regionibus ad solidam formam redegerit. Ergo gradu frigoris 208 nivi in vitro
contentae
inserui thermometrum mercuriale, cujus tubus a puncto ebullitionis ad gradus
1350 globum versus
exporrigitur. Instillavi aquam fortem nivi; tum sensim mercurius subsedit ad
gradum 330,
porro
addito eodem liquore, ulterius descendit $ ad gradum 495, item addito spiritu
salis decrevit ad 534. Suspicatus vitrum jam integrum non esse, thermometrum
sustuli. Eo ipso tempore in aere libero descendit £rius ad 552 gradus; atque
iterum
substitit. (Hic conferantur experimenta Richmaniana; ubi $ thermometri ex aqua
frigida exemti in aere calidiore descendit ad aliquot gradus). Cum vero globum
integrum esse viderem, et £ium prorsus solidum in meditullio dubitarem, addita
in vitrum nive recente et thermometro eidem inserto, instillavi oleum vitrioli;
quo facto repentissime nix magna ex parte con-traxit sese in mellaginem cum
leni quodam strepitu. $ subito
subsedit ad gradum
1260; et | pollicis in tubulo supra globum